LAD101 Est census de quo ejus tertia dempta, et quarta, fuit octo quod remansit. Quantus est census ? (p. 305)
|

|
LAD102 Quod si dixerit aliquis : est census de quo dempte fuerunt ejus tertia et quattuor dragme, et quarta ejus quod remansit, et residuum fuit viginti dragme. (p. 307)
|

|
LAD103 Quod si dixerit : est census ex quo dempte fuerunt quattuor dragme et quinta ejus quod remansit et quod remansit fuit duodecim. (p. 308)
|

|
LAD104 Quod si dixerit : est census ex quo dempte fuerunt quattuor dragme et quarta ejus quod remansit, et quinque dragme et quarta ejus quod remansit, et residuum fait decem dragme, quantus est census? (p. 309)
|

|
LAD105 Est census cujus tertia et quattuor ipsius dragme et quarta ejus quod remansit sunt dempte et residuum fuit viginti. (p. 312)
|

|
LAD106 Est census ex quo dempta fuit ejus quarta et quinque dragme et quarta ejus quod remansit, et residuum fuit decent. (p. 313)
|

|
LAD107 Quod si dixerit : est census cui adjunxi tertiam ejus et quartam ejus quod aggregatur, et fuit triginta. Quantus est census? (p. 314)
|

|
LAD108 Quod si dixerit: est census cui adjunxisti tertiam ejus et quattuor dragmas et quartam ejus quod aggregatur, et quod pervenit fuit quadraginta dragme. (p. 317)
|

|
LAD109 Quod si dixerit : est census cui adjunxisti quattuor dragmas et medietatem ejus quod aggregatum fuit, et quinque dragmas et quartam ejus quod aggregatum fuit et firit septuaginta dragme. (p. 318)
|

|
LAD110 [E]st census cui adjunxisti tertiam sui et quartam ejus quod aggregatur, et fuit triginta. (p. 321)
|

|
LAD111 [E]st census cui adjunxisti tertiam ejus et quattuor dragmas et quartam ejus quod aggregatur, et quod pervenit fuit quadraginta. (p. 321)
|

|
LAD112 [E]st census cui adjunxisti quattuor dragmas et medietatem ejus quod aggregatur, et quinque dragmas et quartam ejus quod aggregatur, et quod pervenit fuit septuaginta. (p. 322)
|

|
LAD201 Quod si dixerit quidam: cum censu negociatus est et duplatus est census ex quo donavit dragmam unam. Deinde negociatus est cum residuo et duplatus est. Et donavit ex eo duas dragmas. Postea negociatus est cum residuo et duplatus est. Et donavit ex eo tres dragmas. Et quod remansit fuit decem. Quantus ergo fuit primus census? (p. 323)
|

|
LAD202 Quod si dixerit : Mercatus est quidam cum censu et duplatus est ei census, ex quo donavit duas dragmas, et mercatus est cum residuo et duplatus est. Ex quo donavit quattuor dragmas, deinde negociatus est cum residuo et duplatus est ei. Donavit autem ex eo sex dragmas, et nil remansit ei. Numerus ergo primi census quantus est? (p. 327)
|

|
LAD203 Negociatus fuit cum censu et duplatus est census, et donavit ex eo dragmam; deinde negociatus est cum residuo et duplatus est ei et donavit ex eo duas dragmas. Et post negociatus est cum residuo et duplatus est ei; et donavit ex eo tres dragmas. Pervenit ergo ei decem. (p. 328)
|

|
LAD301 Quod si dixerit : quedam mulier nupsit tribus viris quam primus uno censu dotavit, secundus vero dotavit eam triplo quo primus eam dotaverat, et tertius autem dotavit eam quadruplo quo a secundo fuerat dotata. Et fuit summa que mulieri pervenit sexaginta quattuor dragme. Quanto dotavit earn primus et quarto secundus et quanto tertius? (p. 329)
|

|
LAD302 Et si dixerit : primus donavit ei censum, et secundus donavit ei quadruplum ejus quod primus donavit ei et dragmam unam, et tertius donavit ei triplum ejus quod donaverat secundus et insuper tres dragmas, et fuit tota summa trium quinquaginta sex. Quantum ergo donavit ei primus, et quantum secundus, et quantum tertius? (p. 332)
|

|
LAD303 Quod si aliquis dixerit : primus donavit ei censum et secundus donavit ei triplum ejus quod primus donaverat, excepta dragma. Et tertius donavit ei quadruplum ejus quod secundus donaverat, exceptis quattuor dragmis, et fuit summa que ei pervenit septuaginta unum. (p. 336)
|

|
LAD401 Quod si quis dixerit : quidam vir intravit viridarium, et collegit in eo poma; viridarium vero habebat tres portas, quarum quamque hostiarius custodiebat. Vir ergo ille partitus est poma cum primo, et insuper donavit ei duo, et partitus est cum secundo et donavit ei duo, et partitus est cum tertio et donavit ei duo, et egressus est habens unum : quantus ergo fuit numerus pomorum que collegit? (p. 336)
|

|
LAD402 Quod si dixerit : Partitus est cum primo, et donavit ei quattuor, et partitus est cum secundo, et donavit ei sex, et partitus est cum tertio, et donavit ei octo, et nichil remansit ei. (p. 340)
|

|
LAD403 Quod si dixerit : Partitus est cum primo, et reddidit hostiarius duo; et partitus est cum secundo, hostiarius reddidit ei quattuor, et partitus est cum tertio, et reddidit ei hostiarius sex. Exivit autem habens decem : quantus ergo fuit numerus pomorum que collegit ? (p. 341)
|

|
LAD404 Divisit cum primo, et donavit ei duo, et partitus est cum secundo, et donavit ei duo, et partitus est cum tertio, et donavit ei duo, et egressus est habens unum. (p. 343)
|

|
LAD405 Partitus est cum primo, et donavit ei quattuor, et partitus est cum secundo, et donavit ei sex, et partitus est cum tertio, et donavit ei octo, et nichil ei remansit. (p. 344)
|

|
LAD406 [P]artitus est cum primo; et reddidit ei ostiarius duo, et partitus est cum secundo, et reddidit ei ostiarius quattuor, et partitus est cum tertio, et reddidit ei sex, et egressus est habens decem. (p. 345)
|

|
LAD501 Quod si quis dixerit : Duo viri obviaverunt sibi quorum quisque censum habebat, et dixit unus eorum alteri. Da mihi ex hoc quod habes dragmam, et habebo quantum tibi remanebit; respondit alter, to vero da mhi ex eo quod babes quattuor dragmas, et habebo duplum ejus quod tibi remanebit, quantum ergo fait quod quisque eorum habebat? (p. 347)
|

|
LAD502 Quod si dixerit : Da mihi ex eo quod habes dragmas, et habebo dimidiuin ejus quod tibi remanebit. Et alter dixerit sic : tu, da mihi ex eo quod babes quinque dragmas, et habebo triplum ejus quod tibi remanebit. (p. 348)
|

|
LAD503 Quod si dixerit : Duo viri sibi obviaverunt, quorum quisque habebat censum, et invenerunt censum. Tunc unus eorum dixit alteri : da mihi ex eo quod habes dragmam et hunc censum, et habebo quantum tu. Respondit alter sic : tu, ex eo quod habes da mihi quattuor dragmas et hunc censum, et habebo triplum ejus quod tibi remanebit. Quantum ergo habuit quisque eorum? (p. 351)
|

|
LAD504 Quod si dixerit unus : Da mihi ex eo quod habes dragmam et hunc censum inventum, et habebo tertiam ejus quod tibi remanebit; et alter dixerit sic, tu, da mihi quinque dragmas et hunc censum, et habebo quincuplum ejus quod tibi remanebit. (p. 354)
|

|
LAD601 Quod si aliquis dixerit : Vir quidam ivit ad cambitorem qui habebat dragmas duorum generum ex uno quorum cambiebantur viginti pro aureo et ex altem triginta. Dedit aureum tali tenore ut reciperet dragmas ex duobus generibus cambitionis et accepit viginti septem dragmas, quantas ergo accepit ex eis viginti quae cambiebantur pro aureo et quantas ex eis quae cambiebantur triginta? (p. 358)
|

|
LAD701 Quod si dixerit : Fuerunt decem caficii tritici et ordei, et fuit caficius tritici venditus pro octo dragmis, et duo caficii ordei fuerunt venditi pro dragma una, et adjunctum fuit precium, et fuit quinquaginta dragme. Quantum ergo fuit triticum et quantum ordeum? (p. 361)
|

|
LAD702 Quod si dixerit : Divisisti decem in duas partes, et multiplicasti unam in unum et secundam in sex, et aggregasti utramque multiplicationem, et quod pervenit fuit quadraginta : quantus ergo fuit numerus cujusque partis? (p. 361)
|

|
LAD801 Quod si dixerit : Fuerunt centum aurei quorum quidam fuerunt melichini, et quidam revelati; et quisque melichinus in cambio fuit venditus pro quinque solidis, et quisque revelatus fuit in cambio venditus pro tribus solidis, et quod ex cambio aggregatum est fuit quadraginta et sexaginta solidi. Quot ergo eorum fuerunt melichini et quot revelati? (p. 363)
|

|
LAD901 Quod si dixerit : Duo viri intraverunt forum rerum venalium, quorum unus habebat decem caficios, et alter viginti et vendiderunt cum una misura et uno precio, et recedentes habuit quisque eorum triginta dragmas. (p. 367)
|

|